- BEGARDI
- BEGARDIiidem cum Beghardis seu Beguardis Haereticis quorum feminae Beguinae, e tertio Ordine Francisci sese esse asserebane, sed falso, ut probat Waddingus: Fratres pauperes se ipsos vocabant, item Fratres et Sorores de Paenitenia, Bizochi insuper, Fratricelli, Vacasoti, etc. dicti, ut videre est in Extravag. Iohannis XXII. de Religios. domib. Eorum auctorem Petrum Colutii de Corbario Antipapam facit Blondus in Tractat. de Piceno ubi de Fabriano oppido, Dulcinum et Margaritam Scriptor. Vitae Clementis V. ut videre est apud Car. Macrum Hierolex. Maxime muliebrem sexum haeresin hanc. invasisse, docent Matthaeus Paris. et Matth. Westmonsteriensis A. C. 1243. Beguinos quoque vocacos esse (quam vis utplurimum melieres in hac secta sic appellatae sunt, ut diximus) discas ex Epistola Yvonis Narbon. quos,ut viros fictae Religionis ac pieratis, inter coetera, his verbis perstsingit M. Rebertus de Sorbona Serm. de Consciem. Vidi quendam, qui cum er at coram magnis Beguinis, habebat magnum supertunicale rotundum cum magnis et latis mancis de camelino et coram mundanir habebat de bruneta sissum ante et retro, strictum sine manicis, de vario forderatum, etc. Nomen a Saxonico Beggen. i. e. mendicare, arcessunt Viri docti ad Vitam S. Catharinae Sen. num. 74. etc. Vide in voce Beguardi. Sed et sic appellati leguntur Fratres Conversi in Ordinib. Praedicatorum et Minorum apud Auctorem Annalium Colmar. A. C. 1302. Etiam Valdenses Begginorum appellatione non semel denigrat Godefridus Monachus S. Pantaleonis, A. C. 1239. et seqq. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque hîc infra, ubi de Beguinis. ut et in voce Beguardi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.